

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 15: Versus 16
Nablis videlicet,etc. Nablum Hebraice, Psalterium Graece, laudatorium Latine. Habet Psalterium ventrem obesum in superioribus, ut chordarum fila religata disciplinabiliter percussa, suavissimam reddant cantilenam. Huic cithara videtur contraria quae in imo continet quod Psalterium in capite. Psalterium cum decem chordis Ecclesia est cum Decalogo legis. Huic opposita est cithara, quae viginti quatuor chordis in modum deltae litterae componitur[ut peritissimi tradunt]et per digitos in diversos modos concitatur. Haec Ecclesiam significat quae cum viginti quatuor seniorum dogmatibus trinam habet formam in modum deltae litterae, et fidem sanctae Trinitatis significat. Per manus autem apostolorum et evangelistarum in diversos modulos Veteris et Novi Testamenti, aliter in littera, aliter in sensu concitatur figuraliter.Lyris.Lyra dicitur, , id est, a varietate vocum, eo quod diversos faciat sonos. Haec Ecclesiam significat, quae in varietate diversarum disciplinarum historice, allegorice, tropologice, et per anagogen suavem sonum exprimit, sed a symphoniae simplicitate non recedit. Cymbala autem adinvicem percussa sonum faciunt, unde:Laudate eum in cymbalis bene sonantibus,etc.[Psal. 150.]. Cymbala bene sonantia sunt labia nostra, quae percussa ad invicem suavem humanae vocis harmoniam reddunt.